monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 6, 15
CESTIUS dixit: ego plane non sum detracturus servo suam laudem: habuit bonam mentem, speravit posse fieri, ut, si virginem servasset, nuptiis dominae manu mitteretur. VARIUS GEMINUS ait: fortasse amicam habebat, hac delectatus non (est; nam) quidam virginum concubitum refugiunt. fortasse scit illam non esse passuram et, illud quod nequam quoque servos interdum frugi facit, malam fortunam timuit. et hanc sententiam, quae valde circumlata est, adiecit: an enim furcifer auderet cum domina concumbere, nisi illi pater permisisset? et illud dixit: ad hoc, pater, ab exilio rediebas? in exilium ergo quid fugimus?